# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 250

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/250
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/250

Vnde tumor non solum in ingentem saepius molem attollitur, sed & sanguine in vasis coagulato per cutim transparente, colorem prorsus liuidum & plumbeum induit, vasaque circumiacentia in varicosam turgescentiam expiantur. Quae omnia si ita fiunt certisque signis deprehenduntur, cancer adesse dicitur occultus. Quodsi vero, vel propter improuidam emollientium & acrium irritantium applicationem, vel ob maiorem massae sanguineae orgasmum, maior tenuium humorum adfluxus proritatur, & hoc modo coagulum spissum & acido corrosiuum nimio humido dissolutum fermentationem concipit putredinosam, tunc vtique circumiacentes, & dein etiam profundius sitae partes sub atrocium dolorum concursu putrida corruptione depascuntur, saniesque & ichor subcruentus foetidissimi ac vere cadauerosi odoris funditur; imo quandoque larga sanguinis sinceri ex vasis erosis contingit emanatio. Atque talia ulcera cancri exulcerati nomine insigniuntur. XII. Quo maiores vires cancer hic exulceratus recipit, & quo magis corruptio increscit, eo peiora accedunt symptomata, vt fere sunt: hectica febris cum insigni corporis extenuatione, ciborum fastidium, summa virium prostratio, inquietudo, assiduae vigiliae & anxietates; imo demum crebriora animi deliquia. Etenim, vaporibus putridis per poros & vasa venosa resorptis fluidum tam sanguineum, quam neruosum tenuissimum & purissimum inficitur, adeoque tonus, robur & vis partium solidarum systaltica mirifice labefactatur. §. XIII. Occupant praecipue pessima haec vlcera mammas feminarum, quae ex copiosis sanguiferis, lactiferis, lymphaticis & valde angustis canaliculis, in spiras & plicas coalitis contextae tam bonignis quam malignis, praesertim cancrosis. textae sunt; vbi quam facillime siue humor sanguineus, siue lacteus & lymphaticus stagnare, colligi, & infixus manens summam acrimoniam & putredinem concipere potest. Siquidem sanguis motu suo priuatus in angustis meatibus non aliam, quam sphaceloso-putredinosam alcalinae indolis corruptionem induit; lac vero & lympha subsistens in corruptionem potius acidam & corrodentem abit: quae dum putredini quodammodo resistit, fieri solet, vt non tam subito, sed per eximiam saepe moram putrida consumtio serpat, partesque vicinas erodat, & exulceret.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
