# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 252

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/252

Et hinc est, quod multi longa tristitia confecti scirrhos in pancreate, mesenterio & hepate habeant, atque feminarum plurimae ex repentino terrore, circa mensium fluxum oborto scirrhosa mammarum tubercula retinuerint: quale quid etiam in mulieribus vbera praebentibus obseruare mihi licuit, sine dubio, quia lac per terrorem repulsum & in ductibus lactiferis accumulatum stagnando spissum subiit coagulum, & scirrhum procreauit, cuius certa signa saepe non prius, quam desinente menstruorum fluxu se manifestarunt. §. XVI. Pertinet huc quoque victus durus, austerus & salsus, vt sunt carnes fumo induratae & multum salitae, pisces marini, lentes, pisa, fabae, acetaria, vt & potus parcus & consistentior, cum omnibus reliquis, quae crudum ingenerando chylum, sanguinis massam lentore & spissitudine inficiunt. Longe vero maior inde noxa redundat, quando sedentaria & expers laboris vita accesserit: vnde fieri obseruamus, vt virgines vestales & coenobiis inclusae, ob vitam desidem facile mensium suppressionem & cachexiam; abhinc vero non raro in scirrhos, inprimis mammarum, incidant. Aliquid tamen simul temperaturae hominis in hoc casu tribuendum est, quae si melancholica est, & succi in corpore viscidi minusque temperati fouentur; maior semper & certior metus est scirrhi, quam in aliis, quorum succi satis sunt fluidi & in iusta temperie constituti. §. XVII. tam benignis quam malignis, praesertim canerosis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
