Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 256
Unproofread scanNot analysed yet
Ingrauescente demum malo, pulsus fit magnus &celer, accedit tabida corporis consumtio, seu atrophia, iungitur febris hectica, &tandem omnium miseriarum finis, mo Sectione post mortem instituta vterus inflammatus cec Dig matus &sphacelatus cum infami odore deprehenditur, &perrupto vtriusque pariete in vesicam &intestinum rectum aditus saepissime patet; vnde vrinae cum foeda vteri sanie, vel cum alui excrementis commixtio. §. XXI. Inter causas ad teterrimam hance adfectionem concurrentes praecipue referri meretur diuturnum fluoris albi stillicidium, vel mensium fluxus suppressus in feminis melancholicis, hypochondriacis, cachecticis &aetate prouectioribus. Saepe etiam talis scirrhosa vteri labes suboritur, si nimius mensium fluxus adstringentibus improuide fuerit cohibitus; vnde etiam ouarium &Fallopianas tubas scirrhus occupat &saepe sterilitatem mulierum perpetuam infert; sicut aliquot mihi cognita sunt exempla. Praecedit quoque, praesertim in puerperis, vteri inflammatio: quare in artis exercitio frequenter annotare licet, quod pars vteri inflammata, ob frigus externum accedens, quam facile in scirrhum abeat, qui dein exulceratus cancer vteri fit ipsanabilis. Idem quoque malum experiuntur mulieres post exantlatum difficiliorem partum, quo vteri, eius colli &vaginae parietes nimis compressi perfacile duritiem contrahunt, quam successu temporis verus cancer sequitur, §. XXII. His ita expositis, quae ad vlcerum cuiuscunque generis generandi modum pertinent, sequitur iam, vt in prognosi ferenda proprias notas explicem, quae vel spem, vel metum iniiciant. Hoc autem in genere notari velim, omnia illa vlcera, quae in articulis, capitibus musculorum, malleolis, tibiis partibusque tendinosis &neruosis tam pedum quam manuum oriuntur, temporisque diuturnitate vel in fistulas, vel cariem &consumtionem totius partis abierunt, nullius, aut difficillimae esse sanationis; quoniam ob doloris acerbitatem in eiusmodi locis nec secare, nec canales ampliare licet, sed partem adfectam abscindere praestat, si quando Eger talem opetam benignis quam malignis, praesertim cancrosis. operationem sustinere &velit &possit.