# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 257

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/257

Pariter quoque in lingua difficillimae sunt sanationis vlcera, ob continuum, quod iungi solet sputum viscidi & glutinosi laticis, difficilemque deglutitionem & dolorem lancinantem, qui ad aurem lateris adfecti quandoque porrigitur: vnde verissime scripsit CELSVS lib. VI. cap. XII. quae in latere linguae noscuntur vlcera, diutius durant, Pessima quoque sunt aurium vlcera. Praecedere haec solent inflammationes & dolores intolerabiles fere, qui teste CELSO ad dementiam mortemque ipsam non raro praecipitant: id quod potissimum de iuuenili & virili aetate, non item vero de infantili valet. Protinus itaque inter initia succurrendum est hisce vlceribus, quia, si inueterata fuerint, & putredo iam ipsa ossa infecerit, plerumque sanationi nullus superest locus. Pertinaciter quoque medelae resistunt vlcera, quae narium & faucium ossa, vuulam, ossiumque capitis sinuositates, in nares se terminantes occupant, praesertim si ex luis venereae, & scorbuti male confirmati reliquiis oriuntur, quod genus morbi Graeci ozaenam appellant. Plurimum vero crustas odoremque foedissimum habent, & tenerrima ossicula per cariem in fragmenta resoluunt, quoniam ad affecta loca latentia virtus externorum minus apte potest pertingere. Demum quoque praua sunt inueterata parotidum & glandularum maxillarium vlcera: perfacile enim in fistulas degenerant. XXIV. Praeter haec curatu difficillimis accenseri debent, quae vesicae innidulantur vlcera, & ex assidue perinaei dolore cre briori, & dolorifico mictu atque sedimento vrinae sanioso graueolente cognosci solent. Aegerrime enim ad ipsa remediorum accedit virtus, & non modo liquorum iniectiones facile laedunt partes, sed & perpetuus vrinae acris affluxus consolidationem impedit. Accedit, quod vesica veterum loquendi idiomate pars frigida, seu pauci sanguinis particeps sit, ad quam nec interna quidem remedia facile possunt penetra(Hossm. Syst. T. IV. P. 5.) netrare. Ardua identidem est intestini recti prope sphincterem vlcerum sanatio.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
