# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 258

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/258

Facile enim callosa, profunda & fistulosa fiunt; & ob continuum sordium & humiditatum adfluxum & transitum extergentium & consolidantium energia Vicus quoque in vrethra ex gonorrhoea nalabefactatur. tum non exigui est momenti, & nisi cito curetur, pessimae iunguntur carunculae, quae vrinae meatum obstruentes multum facessunt negotii. Ne tamen vesicae & vrethrae vlcera, vt facile sit, inter se confundantur, sciendum est, in hisce pus vrinam praecedere, & dolorem inter omnem mictionem acerbum adesse, membrum tensum fieri, & ad infernum curuari, cum e contrario in vesicae vlcere non tam saeuus & continuus inter meiendum in vrethra adsit dolor, nec pus sensim, sed cum vrina excernatur, lotiumque foeteat. §. XXV. Tandem in genere & axiomatis instar practici habendum est, omnia ista vlcera, quae ex causa proueniunt interna, & magna succorum serosorum impuritate sustentantur, nunquam fere non difficilis esse sanationis. Testantur hoc vlcera senum, scorbuticorum, hydropicorum, cachexia laborantium, vel ex haemorrhoidum & mensium defectu aegrotantium, quibus deprauata & à naturali crasi longe multumque deflectens sanguinis & humorum est conditio, quam nisi quis auferat, quod tamen longum requirit tempus, incassum laborabit. Optimus medicinae parens HIPPOCRATES sua iam aetate id ipsum satis intellexit; quare de hydropicis speciatim Sect. Vl. aphor. VIII. ita censet: aqua inter cutem loborantibus exorta in corpore vlcera non facile sanantur. Cui adsentitur GALENVS, qui lib. V. de atra bile pereleganter scribit: vbi adest calida intemperies, aut lienis vitium, maligna sunt vlcera & difficiles curationes, quia corruptis visceribus ingens continuo impuritus succis infunditur. §. XXVI. De cancro vtroque breuiter sequentia annotasse iuuabit: scirrhus tam benignis quam molignis, praesertim canerosis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
