# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 26

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/26

) autem hac inprimis virtute vinum Hungaricum genuinum & minus adulteratum, item vinum Rhenanum bonae notae vetustum, quod adhuc maioris fit efficaciae, si absynthii, cochleariae, & enulae essentia vel extracto impraegnatum cum moderamine interdum bibatur, Quoniam simul nimium otium seu deses sine labore vita, nimiusque somnus, experientia teste, permultum affectus nostri genesi patrocinantur, certe nec efficacius nec certius ad eundem tam praeseruandum quam curandum exstat remedium, praeter sufficientem motum corporisque exercitationem. Etenim, quum continua cordis systole & reciproca diaphragmatis ac thoracis actio, qua mediante simul circulus sanguinis per viscera abdominis egregie promouetur vnice vitalem fluidorum & solidorum motum sustentat ac moderatur; hunc vero corporis exercitatio, sub qua, motu musculorum aucto, contenta in ipsis fluida propelluntur, mirum quantum adiuuat: non iniquum facturus sum, si corporis motum, vniuersale illud praesidium & remedium appello, quod naturalem fluidorum mixtionem & solidorum structuram conseruat, sanguinis & humorum cursum promouet, purum ab impuro separat, adeoque omnis generis morbos, ipsumque scorbutum arcet. Consentientem hac in re habemus HIPPOCRATEM, qui lib. II. de diaeta haec prodidit: otium bumectat & corpus debilitas, labor vero siccat & corpus roborat. Cuius aphorismi ratio per se satis liquida est, & nostram de motus in scorbuto vtilitate sententiam non parum confirmat. Nam ab otio omnino tardior fit sanguinis circuitus; vnde humidum superfluum non sufficienter per excretoria eliminatum, fibrosas nerueasque partes relaxat: cum e contrario a labore nimiae humiditates dissipantur; quibus expulsis tensio solidorum increscit, majusque corpori robur accedit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
