# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 260

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/260
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/260

birudines, inquit, prosunt in vlceribus malis emunctoriorum & difficilis maturationis, inque partibus, quas teneritudine veremur attingere, quales oculi sunt & nares, & gingiuae pudenda, manus, pedes & partes denudatae carne, vt iunclurae & denique in pueris. Neque dein praeter haec omittenda sunt medicamenta interna, salutares has excretiones reuocantia; qua virtute inprimis pilulae leniter aloeticae, ad BECCHERI, STAHLII & nostram methodum confectae, splendere solent. Tum quoque, praesertim in rheumaticis subiectis serum copiosum impurum, quod nocente suo adfluxu consolidationem moratur, per aluum debet educi: quam in rem egregia sunt verba HIPPOCRATIS loc. cit. sect. IV. §. VI. depurgatio ventris deorsum plurimis vlceribus confert, & in vulneribus, quae sunt in capite, & in venire, & in articulis, & in quibus corruptionis periculum est, & in his, quae consuta sunt, & in exedentibus ac serpentibus, & in aliis inueteratis vlceribus. Quoniam tamen non omnia promiscue pharmaca hoc fine prosunt, ea maxime in vsum decet vocare, quae balsamica & simul aperiente pollent virtute, vt fere sunt infusa vinosa, ex speciebus balsamicis & leniter laxantibus confecta, nec non pilulae sic dictae balsamicae, ex extractis amaricantibus & gummatibus balsamicis paratae, atque interdum cum mercurio dulcificato remixtae, quae repetito vsu eximiam praestant opem. Quodsi autem in vlceribus curandis purgationem vel phlebotomiam variae prohibent circumstantiae, magnum profecto praesidium residet in abstinentiae, seu inediae cura, quae humores Digitized by Google tam benignis quam malignis, praesertim cancrosis. res superabundantes minuit, impuros depurat, lentosque & viscidos dissoluendo, hos ad traiiciendum per minimos viscerum canaliculos aptiores reddit: quam ob rem ab antiquissimis medicinae temporibus simplex haec curandi methodus magno in pretio fuit habita, & a nobis quoque in omni cachochymia euertenda summo cum fructu adhibita saepissime. III.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
