# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 263

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/263

Si vlcera sunt dysepulotica, & labia nimis tumida cum cauitate paulo maiori, vinum cum lithargyrio, thure, myrrha, bolo &c. coctum excellenter se gerit. Quodsi autem nimia, quae in apostemate magnoque vicere adest, cauitas impuris scatet sordibus, quae agglutinationem prohibent, ad mundificandum tetrosque ichores abstergendos spiritus vini iniectio praesertim in putridis & sensus expertibus antiquis vlceribus optima est, cuius vsum in tali casu efficacissimum depraedicat VALLERIOLA lib. V. obs. I. his verbis: mira profecto vis est in detergendis vlceribus & glutinandis. praesertim neruosarum partium, vt diuturna obseruatione nobis est comprobatum, qua nihil praestantius. Idem quoque pobatissimus auctor loco citato in sinuosis magnis vlceribus efficacem commendat iniectionem, quae quia vtilissima, crebraque vsu a nobis explorata est, huc transcribi meretur: Rec. ligni sancti subtilissime puluerisati, corticis eiusdem ana vncias duas, aristolochiae longae, centaur. min., absynthii, agrimon. caudae equinae, fol. oleae, myrthi, pimpinell. consolid. mai. ana manipul. vnum, cort. thuris, myrrhae, sarcocoll. ana vnciam dimidiam, vini rubri libras tres, mellis despumati vncias quatuor. M. fiat omnium decoctio: ex cuius colatura fiat iniectio in vlcus, addendo hora iniectionis aquae vitae el. vnciam vnam pro qualibet vice. Quandoque etiam, vbi ingens sordities, putredo & corruptio adfuit, ego aquam, cum viride aeris decoctam, aut lixiuium scoriarum reguli antimonii, eximiam tulisse opem memini. Mox enim haec ipsa corrodunt & nigredinem inferunt, sicut in vnguento aegyptiaco animaduertere licet, quod dentibus admotum, hos protinus nigro colore inficit. §. VII. Ad duritiem & carnis excrescentiam exstirpandam, nihil adhuc praestantius innotuit lapide infernali, & mercurii praecipitati, aluminisque vsti puluere.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
