Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 264
Unproofread scanNot analysed yet
Caries autem, quae tam ossibus quam vlceribus summae est perniciei, felicissime saepe, licet difficillime tollitur oleo puro &minus fucato caryophyllorum, quocum aliquoties, non neglecto internorum vsu, inueterata &pro insanabilibus habita narium &faucium vlcera ex voto persanaui. Mirifice enim oleum hocce aethereum putredini resistit, &subtilitate sua in minimos ossium tubulos penetrando, vlteriorem putredinis progressum impedit. Sed necesse est, vt in tempore &proxime adfectae parti adhibeatur, si inde auspicatus obtineri velit effectus. Quodsi autem admodum magni &profundi adsunt sinus, &sicut in fistulis, canaliculi occulti hinc inde distorti, tum certe res maiorem exigit dexteritatem, &optimum solet esse auxilium, vt occultae &latebrosae hae viae vel discindantur &aperiantur, vel etiam opportunis turundis, amplientur, quarum omnium optima &per diuturnam experientiam probata est, ex oleo &cera assatis facta &compressa. De scirrhis autem &fistularum callositatibus in sequentibus seorsim dicetur. §. VIII. Remotis igitur obstaculis, quae sanationem praepediunt, aggredienda est ipsa vlcerum occlusio &curatio, vbi statim se offert quaestio, an statim sarcoticis exsiccare, an prius pus Quodsi vero meam interponere licet mouere conueniat. sententiam, minime certe pro sanando vlcere protinus topicis siccantibus vti statuo; qua quidem in re inter alia plura exemtam benignis quam malignis, praesertim cancrosis. ra exempla confirmat me insignis SANCTORII locus, quem de indicantium aequilibrio lib. XV. cap. VII. habet: vidimus in Hungaria empiricum, qui ob huius methodi inscitiam miserrime viceratum hominem tractauit.