# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 264

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/264
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/264

Caries autem, quae tam ossibus quam vlceribus summae est perniciei, felicissime saepe, licet difficillime tollitur oleo puro & minus fucato caryophyllorum, quocum aliquoties, non neglecto internorum vsu, inueterata & pro insanabilibus habita narium & faucium vlcera ex voto persanaui. Mirifice enim oleum hocce aethereum putredini resistit, & subtilitate sua in minimos ossium tubulos penetrando, vlteriorem putredinis progressum impedit. Sed necesse est, vt in tempore & proxime adfectae parti adhibeatur, si inde auspicatus obtineri velit effectus. Quodsi autem admodum magni & profundi adsunt sinus, & sicut in fistulis, canaliculi occulti hinc inde distorti, tum certe res maiorem exigit dexteritatem, & optimum solet esse auxilium, vt occultae & latebrosae hae viae vel discindantur & aperiantur, vel etiam opportunis turundis, amplientur, quarum omnium optima & per diuturnam experientiam probata est, ex oleo & cera assatis facta & compressa. De scirrhis autem & fistularum callositatibus in sequentibus seorsim dicetur. §. VIII. Remotis igitur obstaculis, quae sanationem praepediunt, aggredienda est ipsa vlcerum occlusio & curatio, vbi statim se offert quaestio, an statim sarcoticis exsiccare, an prius pus Quodsi vero meam interponere licet mouere conueniat. sententiam, minime certe pro sanando vlcere protinus topicis siccantibus vti statuo; qua quidem in re inter alia plura exemtam benignis quam malignis, praesertim cancrosis. ra exempla confirmat me insignis SANCTORII locus, quem de indicantium aequilibrio lib. XV. cap. VII. habet: vidimus in Hungaria empiricum, qui ob huius methodi inscitiam miserrime viceratum hominem tractauit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
