# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 267

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/267
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/267

Quod attinet ad vsum externorum, quae in duris & scir Scirrbi modela externa rhosis glandularum tumoribus, cancrosum virus in sinu fouentibus, vllo modo suppetias ferre, verumque vlcus cancrosum auertere possunt; scire licet, si vnquam, certe in hisce carcinomatibus ancipitis esse euentus remedia externa; vtpote oleosa, pinguia & emollientia, corrosiua acria, spirituosa volatilia & camphorata, quae alias in inflammationibus & sphacelationibus arcendis praestantissimi sunt vsus, malum plerumque exasperant & citius interficiunt. Ex omnibus vero, quae innoxia deprehendimus, eminet emplastrum Barbette saponatum, cum camphora & oleo hyoscyami malaxatum nec non resoluens loannis Agricolae, quod in chirurgia eius parua descriptum exstat. Quo etiam pertinent emplastra & linimenta resoluentia temperatiora, ab Hildano commendata, quae neque ex nimis calidis & acribus, neque ex nimis mucilaginosis & pinguibus conflata medio quasi modo se habent, & ita parantur. Rec. gummi ammon. vnciam vnam, olei amygd. dulcium, lilior. alb. pingued gallinae ana vncias duas, succi cicutae vncias quatuor, aceti scillitici vncias duas. Misce & digere per diem & noctem, lenissimo igne tractes, ne nimis cito succus & acetum absumantur, & spissum fiat linimentum. Sic etiam tale praescribit emplastrum: Rec. emplastri de mucilag. & meliloto, anatica portione vncias duas, gummi ammon. in aceto scillitico soluti vnciam vnam & dimidiam. M. & si opus est, cerae adde parum. Nonnulli etiam ad impediendum tumoris incrementum, doloremque & ardorem leniendum mirifice aestimant plumbi laminam, mercurio viuo inunctam & impositam; alii iterum fumos acidos parti scirrhosae admitLI 2 tentendos resoluendi fine commendant, & huius generis plura.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
