Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 270
Unproofread scanNot analysed yet
Haec enim si cacochymica est, nihil iuuabit exstirpatio, quia in alia parte malum facile repullulat; sicut ego scirrhum in vna mamma abscissum, postea in altera mamma &glandulis axillaribus renatum vidi. Idem valet, si scirrhus &cancer duas partes, licet inaequali magnitudine, simul occupat. Tum quippe in vno loco excisus, in altero incrementum sumit. Imo denique multum refert scire, an mobilis adhuc &liber sit scirrhus &cancer, quod cognoscitur, si digitis pressus in omnem partem potest moueri, &si cutis manu arrepta potest eleuari. Quae vbi aliter se habent, indicio est, quod iam cum aliis vasis &membranis callosis in vnam coiuerit massam, ideoque minime debet attingi, maxime cum ignoremus, annon magna vasa per eius corpus diuaricentur, quae dissecta sanguinem ad mortem vsque fundant. Varii autem hactenus innotuerunt exstirpandi modi, quorum omnium optimus videtur, qui ferro peragitur, dum scirrhus v. g. in mammis manu, vel instrumento quodam prehensus, &a corpore abstractus vna sectione totus abscinditur; vel si facta transuersali in crucis formam incisione ex integumentis, in quibus libere haeret, eximitur, &a membrana adiposa, cui interdum in inferiore sui parte adhaerescit, separatur; quod facile sit, quando haec nondum vitiosa est. Alii, in magno scirrho e. g. mammarum eradicando infra scirrhum furcam, vel magnas acus filis instructas transfigunt, &tum mammam infra eleuationem cultro absumunt; alii iterum, facta cruciformi in integumentis sectione, scirrhum per fila ceracea, cum duabus acubus ipsi transuersim inducta eleuant eo fine, vt hac tractione panniculus adiposus eo melius citiusque separetur. Reliquae operandi methodi, quae per partis scirrhosae compressionem, per ligaturam, per corrosiua &ignem abtam henignis quam malignis, praesertim cancrosis. absoluuntur, raro inueniunt locum, nisi in minoribus scirrhis &cancris, quales e. g. in labiis oriuntur.