Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 273
Unproofread scanNot analysed yet
iuncti, symptomatici esse solent: saepe etiam sine omni febre, licet non sine febrilibus commotionibus sua sponte exsurgunt. Id quod saepissime fieri deprehendimus in corporibus impuris cacochymicis, siue seroso-scorbuticis, si consuetae &criticae excretiones per menses, haemorrhoides, sudores largiores, coryzam &rheumatismos deficiunt, item in iis, quibus ex vtroque sexu erysipelas foedaque scabies ad habitum corporis propelli definit. Similes tumores, praesertim in parotidibus experiuntur infantes, pueri &adolescentes, succulentiores, qui coryza, vel narium haemorrhagiis non amplius tentantur, &qui a primis annis longo tempore tinea capitis vexati fuere. XIX. In curatione rite peragenda aut discussio, aut si haec obtineri nequit, suppuratio est promouenda. Atque ideo interne conueniunt decocta sanguinem purificantia sudorifera, interpositis laxantibus cum mercurio dulci vigoratis; externe vero discutiendi fine sub ipsa sudoris exspectatione applicare expedit cataplasmata, quae optime fiunt, ex radice sigill. salom. farina fabarum, herbis chaerefol. petroselini, flor. sambuci, semine cymini, baccis lauri, iuniperi, croco &c. in vino coctis. Neque vsu suo caret, praemissis emollientibus &antispasmodicis, qualia sunt emplastrum de meliloto cum spermate ceti, croco, oleo hyoscyami &camphora subactum postea demum cataplasmata discutientia adhibere, quia sic stagnans humor tenuior &mobilior factus dein per poros melius vel transpirare, vel per vasa potest refluere. Quodsi vero non amplius discussionis locus est, sed propter auctam magnitudinem, dolorem, &maiorem humorum affluxum, natura suppurationem molitur, haec non melius poterit promoueri, quam per emplastrum diachylon simplex, vel cum gummatibus, vel rectius adhuc &citius per cataplasma, ex cepis sub cineribus coctis, radice lil. alb. ficubus, farina fabarum, melle, croco, vitello ouor. inuicem mixtis conflatum. Quando maturus est abscessus, cito aperiatur, ne materia acris purulenta (Hossm. Syst. T. IV. P. 5.) lenta ad interiora conuersa vix sanabile vlcus producat.