Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 280
Unproofread scanNot analysed yet
Benigni sunt, qui, sicut in priori casu obseruauimus, in subiectis sanis a contusione, vel alia quacunque externa causa praegressa, intra breue tempus subnascuntur, ne vllis quidem internae inflammationis notis praecedentibus. Atque hi maxime eueniunt in sanguineis, quorum minima vasa sanguine repleta turgent, quae vi externa disrupta breui tempore effuso sanguine in musculorum &tunicarum interstitiis ingentem formare tumorem possunt. Nisi tum extrauasato sanguini per incisionem paretur exitus, non modo hic longiori stasi corruptus &acrior factus partis laesae consolidationem impedit, verum etiam a putrido humore per vasa resorbto, corporis viriumque debilitas &lentus hecticus calor subsequuntur. Neque in sano homine, cuius humores blanda gaudent temperie, pertimescenda est apertio, sed speranda inde potius melior salus &exoptata consolidatio; idque eo magis, si in cauitatem balsamici iniiciuntur liquores qui non modo putredinem arcent vasculaque aperta occludunt, sed &consolidationis negotium eximie promouent. Alia vero tumorum malignorum est ratio, qui non tam in corpore puro &sano, sed in impuro, cacochymico &scorbutico, per varias antea aegritudines debilitato emergunt, neque externam laesionem, sed potius internam humorum deprauationem pro causa agnoscunt, qui extrauasati summamque acredinem adepti vasa &substantiam fibrarum erodunt. Accedit, quod maligni hi tumores non in instanti, sed sensim paulatimque producantur, sicut in posteriori casu animaduertere licet, vbi tumor per plures menses substitit, ante quam humore ad pectus translato mamillam occupauit, id quod vtique internam substantiae carneae erosionem per totum brachii tractum ostendit, qui etiam corrosus, facta sectione inuentus est. Enim vero, negari minime potest, quod omnes hi tumores lethales h abentam benignis quam malignis, praesertim cancrosis. habendi sint certoque certius mortem inferant, quae tamen eo citius accedit, si avertio acceleratur. Namque admisso aëre atmosphaerico vel humorum putredo partiumque adiacentium sphacelatio promouetur, vel haemorrhagia excitatur incompescibilis, quae vires cum vita breuissime adimit. Quod vero si metuendum est, nulla in re magis reperire licet auxilium, quam in iniectione liquoris balsamici non aquei, sed spirituosi, quo non modo sauciata vasa constringuntur, sed vlterior quoque putredinis progressus &sphacelatio ad tempus auertitur.