Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 282
Unproofread scanNot analysed yet
Exacto triduo post aures ingens fiebat abscessus, qui denuo quidem aperiebatur; sed nihilominus materia purulenta ad colli glandulas descendens, ibi nouum formabat tumorem, qui recusata incisione sponte disruptus in vlcus abibat vere cancrosum, tamque profundum, vt ibi decurrentes nerui, arteriae &venae, imo denique oesophagus &aspera arteria, absumta sensim pinguedine, denudata conspicerentur. Dabantur in principio ad aluum, quae clausa erat, ducendam, impetumque humorum a capite diuertendum leniora laxantia, medicamenta sanguinem purificantia, &iuscula herbarum antiscorbuticarum medicamentosa; extrinsecus vero liquores balsamici syphonis ope infundebantur. Sed omnia haec ac singula imminentem sanguinis corruptionem auertere vix poterant, vt potius inualescente calore, siti &inquietudine, hinc &inde in toto corporis ambitu vlcuscula prodirent subliuida, ipsorumque digitorum extremitates inflammatione prehenderentur. Tandem sub insigni virium decremento, crebriores accedebant lipothymiae, &imminens moriendi necessitas nono die omnium miseriarum exoptatum afferebat finem.