# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 282

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, OBSERVATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/282
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/282

Exacto triduo post aures ingens fiebat abscessus, qui denuo quidem aperiebatur; sed nihilominus materia purulenta ad colli glandulas descendens, ibi nouum formabat tumorem, qui recusata incisione sponte disruptus in vlcus abibat vere cancrosum, tamque profundum, vt ibi decurrentes nerui, arteriae & venae, imo denique oesophagus & aspera arteria, absumta sensim pinguedine, denudata conspicerentur. Dabantur in principio ad aluum, quae clausa erat, ducendam, impetumque humorum a capite diuertendum leniora laxantia, medicamenta sanguinem purificantia, & iuscula herbarum antiscorbuticarum medicamentosa; extrinsecus vero liquores balsamici syphonis ope infundebantur. Sed omnia haec ac singula imminentem sanguinis corruptionem auertere vix poterant, vt potius inualescente calore, siti & inquietudine, hinc & inde in toto corporis ambitu vlcuscula prodirent subliuida, ipsorumque digitorum extremitates inflammatione prehenderentur. Tandem sub insigni virium decremento, crebriores accedebant lipothymiae, & imminens moriendi necessitas nono die omnium miseriarum exoptatum afferebat finem.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
