Latin
CRUVMSECIAL
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 297
Unproofread scanNot analysed yet
Sed respondemus, quod omnino in mali consortium trahi possint ossea corporis fulcimenta: siquidem plurimae auctorum chirurgicorum obseruationes fidem faciunt, ex vlcere fistuloso fragmenta ossea fuisse extracta. Imo, si meam ipsius experientiam interponere licet, ego vere adseuerare possum, me aliquot similes annotasse casus, qui de fistularum in osseis partibus sede certiores nos reddere possunt; quamuis libens lubensque concedo, quod non tam in principio, quam potius in mali incremento tale quid soleat contingere. Differunt fistulae secundum partes, quibus infensae sunt, -differon& in singulis quidem propria quaedam signa habent, quae antiae, notari merentur. Hinc etiam diuersa pro partibus affectis fistularum fluxerunt nomina, vt habeamus lacrymales, maxillares, genae, colli, pectoris, abdominis, ani, &eiusdem generis alias, quas nunc seorsim spectabimus, orti a fistula laDescriptio crymali, cuius vera sedes est sacculus ille lacrymalis, qui in lacrymalis maiori oculi angulo situs ostium quasi refert canalis, per quem liquor promanans a lacrymali glandula in nasi cauitatem prolabitur. Neque labe vacant partes proxime adiacentes, maximeque sinus ethmoidales, qui in nasum producti mucosam ibi materiam deponunt. Quo etiam spectat os vnguis appellatum, quod totidem interdum perforatur. Namque tenue illud est &exile circa internum oculi angulum, ad ostium canalis nasalis situm, vbi etiam positi sunt rami ex arteria carotide &vena iugulari decurrentes, itemque nerui a quinto &sexto pari emissi. Quandocunque igitur canales lacrymales, &sic dictus saccus, vna cum partibus, quae his proxime adiacent, vlcere manante, sinuoso &calloso occupan(Hoffm. Pst. T. IV. P. 5. )cupantur vera adest fistula lacrymalis, adeoque haec commode simul distinguitur a simplici, quae fistulam plerumque antecedit, obstructione &superficiali exulceratione viarum lacrymalium, nec non a tumore quolibet inter oculos &nasum conspicuo, quem anchilopem dicunt, neque minus ab aegilope, seu anchilope versus exteriora aperto &leuiter exulcerato, nondum tamen callo obducto differt. In fistulis maxillaribus &genae totum tractum a glandulis parotidibus &apophysi mastoidea ad annulum primum arteriae asperae pro subiecto agnoscimus.