# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 298

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, CRUVMSECIAL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/298
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/298

Quo referri etiam debent praeter cutem externam & pinguedinem vasa sanguinea, musculi buccinatoris portio, musculi labiorum masseter & biuenter, qui omnes vel labiis mouendis, vel motui maxillae inferioris dicati sunt; neque minus positae ibi glandulae cum insignibus ductibus & vasis saliualibus. Conglobatarum enim innumerae in labiis & palato deprehenduntur, conglomeratae autem sunt parotides, quae totum illud spatium replent, quod angulo posteriori mandibulae inferioris & apophysi mastoideae interiicitur: imo infra quoque maxillares internae, seu Warthonianae locatae sunt, quae si laesae fuerint, lympham puram eamque copiosam fundunt. Neque demum inepte huc referri possunt dentium fistulae; siquidem in vulgus vsque notum est, nullam ferme genae fistulam absque dente carioso fieri, quo per artem extracto sponte malum euanescit. Sequitur ordine fistula in collo, per quod productionem thoracis, ab atlante, seu prima prope caput vertebra, vsque ad primam thoracis vertebram, quae eminens dicitur, exporrectam significamus. In duas autem partes, alteram anteriorem, alteram posteriorem collum dispescitur, quarum illa guttur, haec ceruix appellari solet.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
