Latin
CONSPECTVS CAPITVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 3
Unproofread scanNot analysed yet
perbelle confirmat, perhibens: quod in Germani Caesaris exercitu citra Rhenum &vitiosi &medicati fontis aquae potu vi malefica conspurcatae duo noui exierint morbi, quorum alter putridum oris male olentis vitium, quod σομακάκην adpellabant, quo intra biennium omnes dentes decidebant, alter qui neruos crurum adeo oblaedebat, vt compagines in genubus dissoluerentur &crura vellicaret, quod ob id σκελοτύρβην a cruribus adpellarunt. Vt vero eo clarius peculiaris huius morbi genius innotescat, consultum nobis visum est, integram huius luis historiam cum omnibus grauibus symptomatibus praetexere, ita quidem, vt iuxta singulas partes, quas dirus nic morbus occupare grauiterque adfligere solet, progredientes, de abDe ventriculi quidem domine initium dicendi faciamus. grauitate &dolore non adeo frequenter aegri conqueruntur, aliquando tamen nausea, vomitu &cardialgia adficiuntur. Appetitus in quibusdam valde est deiectus, in aliis praeter naturam auctus. Contrarium autem valet de siti, siquidem appetitus humidi fere nullus est: ructus frequenter emergunt acidi, amari, nidorosi &foetidi cum impetu saepe erumpentes: in ventriculo &intestinis rugitus &murmura frequentius sentiuntur: aluus est multis valde laxa, aliis contra valde adstricta, ita, vt faeces nimis aridae vix possint emitti: in quibusdam podex quasi introrsum trahitur, vt nihil commode, vel tantum cum molimine maximo immitti possit. Praeterea in abdomine valde notabiles sunt dolores, qui vocantur colici, longe tamen aliter, quam vulgares comparati: sunt enim lancinantes, acutissimi, intolerabiles fere, vt parum rec Dig rum absit, quin manum sibi adfecti inferant; &ab iis doloribus hic morbus etiam Scharbock nominatur. Neque tunc adest, vt in aliis doloribus, tumor ventris a flatibus distenti, sed introrsum potius rapitur vmbilicus, vt pugna manus in cauitatem imponi possit, diuque durat nec medicamentis vel fomentis facile cedit, idque tandem peculiare habet, vt frequenter in paralysin desinat.