# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 30

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, WITZIVS, BALTHAS. BRVNNERVS, EVGALENVS, WIERVS, SALOM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/30

WITZIVS, BALTHAS. BRVNNERVS, EVGALENVS, WIERVS, SALOM. ALBERTI, MATTH. MARTINI, qui perite de hoc nostro affectu scripserunt, legi possunt; vtpote qui ad vnum fere omnes candide fatentur, sola diaeta lactea, vel sero lactis antiscorbuticarum herbarum succo permixto & diutius vsurpato, se plus in scorbuto eiusque symptomatibus mitigandis praestitisse, quam omnibus fere aliis auxiliorum generibus: imo etiam molestissimo hoc malo tabescentes plus virium inde hausisse, quam ex optimis roborantibus. Neque huius effectus ratio conceptu est difficilis. Sicut enim saeua illa scorbuticorum pathemata, vt sunt lancinantes & spastici artuum dolores partiumque externarum erosiones & exulcerationes, non nisi humorum summae dyscrasiae & negotio excretionum naturalium, quae per cutim, aluum, hepar fiunt, imminuto, neque minus obstructioni vasorum originem debent; ita certe ad meatus occlusos reserandos, tenaces humores dissoluendos & acres salsos contemperandos nihil aptius est diluentibus, demulcentibus & fluxiles humores ad transpirationem aptos reddentibus: inter quae vtique lac asininum, quod reliquis dulcius est, vel lactis caprini aut vaccini serum principem merentur locum, praesertim quando herbae antiscorbuticae, vt cochlearia & nasturtium aquaticum, quae, praeter sal volatile, amarum elementum fouent, cum eo infunduntur vel leniter decoquuntur. Quandocunque vero cum diathesi scorbutica viscerum infarctus & cachexia, vel affectio hypochondriaca & purpura, quod saepissime sit, coniungitur, tunc melius succedit curatio, si lac cum aquis mineralibus acidulis, tam mitioribus, vt Selteranis, Wildungensibus & Toensteinensibus, quam etiam cum fortioribus, vt sunt Pyrmontanae, Egranae, miscetur & hac ratione sub debito vitae & victus regimine bibitur, qua cura saluberrima dissertatio nostra de connubio aquarum mineralium cum lacte conferri potest. §. XII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
