# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 301

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, CRUVMSECIAL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/301
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/301

hypoEx dictis iam facile patebit ratio, cur scorbutici, chondriaci, cachectici, lue venere adfecti & alii, quibus vidiaetae orroscera minus falua, sed infarcta vel corrupta sunt, ob succos im res. puros & largam sordium salino sulphurearum progeniem tam frequenter varii generis vlceribus, ipsisque fistulis corripiantur. Neque dein minus constabit ratio, cur omnia illa, quae ad viscidam & acrem humorum impuritatem contribuunt, vt fere sunt, aer crassus & vappidus, victus salsus & viscidus, potus parcus vel consistentior, omniumque maxime excretionum naturalium retentio vel suppressio, vlcera eius generis non modo producant, verum etiam producta foueant. Ita non raro euenit, vt a suppressis mensibus vel haemorrhoidibus, ob retenti sanguinis stagnationem, fistulae vteri & circa anum prodeant, sicut exemplis docuit HILDANVS centur. II. obs. 61. & 75. & DOLAEVS in encycloped. chirurg. qui post lochiorum fluxum suppressum vidit mulierem copiosissimis, iisque fistulosis crurum vlceribus infestatam. -- vlcera & Saepissime etiam fistula natales sumit ab vlceribus praeabscessus. postere tractatis, vt inter alia fistula lacrymalis ex aegiloge, & ani, ex haemorrhoidibus exulceratis docet; neque minus ab abscessibus maturis vel non satis cito, vel in loco inconuenienti sublimiori apertis, item, si non legitime depurantur. Materia enim purulenta ichorosa non satis commode educta & per moram acrior reddita partim grauipartim acredine, fibrillas, membranas & vascutate, la discontinuando, sinus sibi efformat variae figurae ac magnitudinis, ichorosa materia repletos, & vel introrsum, vel extrorsum patulos. Maxime autem tale quid solet contingere in abscessibus & vlceribus glandularum maxillarium, parotidum, inguinalium &c. vbi, ob discissos ductus lymphaticos perpetuus est affluxus humorum, quibus nisi liber conceditur exitus, vappescunt, acredinem contrahunt, & perfacile sinus angustos, oblongos & callis obductos producunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
