Latin
CRUVMSECIAL
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 306
Unproofread scanNot analysed yet
Optime autem id primo efficitur, si digitis exploramus, an dura adsit productio, an illa per lineam rectam vel curuam in cute proserpat, &an paucus vel nullus doloris sensus percipiatur. Dein formam fistularem specillo, siue instrumento exploratorio inquirimus; vnde facili negotio cognoscitur, quantam fistulae faciant productionem, quamque habeant directionem siue sursum, siue deorsum, vel ad latera tendentem. Quam in rem egregia sunt, quae protulit PARAEVS lib. XII. cap. XXIII. multis, inquit. cuniculis &in labyrinthum anfractuosae iudicantur fistulae, si non alte descendit specillum, &nihilominus plus sanioi effluit, quam tam exigui vlceris ratio ferat: an vero tortuosa sit, opus est, vt id recte cognoscamus. Praestamus autem id ipsum virgula quadam cerea vel instrumento tali, quo solet vulgus purgare suas tabaci sistulas: hae enim ad quaecunque latera se slectere &ad sistulae figuram se accommodare possunt. Quod vero specillo, vel instrumento exploratorio explorari iubent CELSVS atque PARAEVS, id HIPPOCRATES lib. de fistulis per allii recentem scapum experitur, quam ego methodum auctori suo relinquo, &illis, quibus occasio obseruandi fauet, experiundam commendo id tantum commonefaciens, quod praeter haec omnia de fistularum praesentia aliqua ex parte certiores fiamus, si vlcus iam diu durauerit: quae enim annua sunt vlcera, in iis cicatrices cauas fieri necesse est. §. XVII. Speciales fistulae iterum speciales habent notas, ex quibus cognoscuntur. Ita fistulae lacrymalis indicium est, si circa angulum oculi internum fistulosa carunculae exulceratio deprenenditur. Saepius tamen sola intumescentia cum rubore conspicitur, qua compressa sanies vlcerosa aut serum acre, album &viscidum vel oculum versus vel nares prorumpit. Neque omittenda est peculiaris Anellii vias lacrymales explorandi me hodus, quam specillo argenteo quoad extremitates exiguis globulis munito perficere solet, cuius delineationem &vsum tradidit excell. PLATNERVS Fistulam maxillarem indicat plerumque materiae inter manducandum &oscitandum effluxio, praesertim si vasa lymphatica iam sint corrosa. Ani fistulam manifestant ante apertionem maxime dolores, rupto vero abscessu ichor exstillat summi foetoris.