Latin
THESES THERAPEVTICAE CVM CAVTELIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 312
Unproofread scanNot analysed yet
Tum quoque interponere decet leniora laxantia rhabarbarina, mannata &sennata, vel etiam in nonnullis pilulas cum mercurio dulci vigoratas, quarum ope depurationis opus perpelle saepe perficitur. Nec denique omnino carere possumus probe paratis mercurialibus, si lympha insigni peccat coagulo, &pertinaces ductuum minimorum obstructiones adsunt, vel si luis venereae subest suspicio. Sed modo videndum est, an viscerum imbecillitas &reliqua aegrotantis constitutio haec remedia tuto admittat. Quae alias ad internam fistularum curationem adhuc spectant, ex capite praecedenti de vlceribus possunt desumi. Secunda indicatio, quae callositatem tollendam praecipit, non potest expleri, nisi remedia callum absumentia immediate callis applicentur, quod tamen exterior fistularum angustia plerumque prohibet: quare primo omnium orificia debent dilatari, vt per viam mavis patentem medicamenta commodius possint pertingere. Dilatant autem praeduras &arctas horum vlcerum oras, quae humorem imbibendo se latius expandunt, vt fere sunt medulla sambuci, spongia cera probe imbuta, quae mihi videtur optima, radix consolidae &gentianae in figuram pyramidalem efformata, parteque acuminata in fistulam intrusa. Sed prospicere decet, vt in extractione harum turundarum cauti eamus, ne illae forte frangantur &portionem sui relinquant, vnde saeua &dolorifica oriri symptomata possent. Quapropter perite monet Dominus a SOLINGEN in chirurg part. II. cap. III. turundas ex fragili materia nunquam esse conficiendas, easque filo alligandas, ne intimius sese fistulis insinuent. Dilatato, quantum satis est, orificio de ipsa calli remotione cogitare expedit, quam quidem chirurgi vel medicapraestare solent.