# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 313

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, THESES THERAPEVTICAE CVM CAVTELIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/313
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/313

Medicamenta in mentis, vel instrumentis iis locis adhibenda sunt, vbi nec incisio, nec vstio commodum inuenit locum, vel si recentes sunt fistulae, & callo non adeo duro & crasso munitae. Verum enim vero, quum varii sint generis septica eaque vel magis vel minus acria & corrosiua, quae pro ipsa calli conditione applicare decet: vnde breuiter iam praecipua enarrabimus. Inter mitiora, ad tenuem recentemque callum eximendum proficua, referri maxime debet succus nicotianae, radix ari & helleborus albus, cui posteriori ad tertium diem fistulae immisso HOLLERIVS in institut. chirurg. libr. III. insignes tribuit laudes. Mediae indolis sunt ammoniacum, alumen vstum, vitrum antimonii, vnguentum aegyptiacum, rubrum Felic. WVRZII, apostolicum, aqua viridis Hartmanni crocus metallorum, lapis corrosiuus & butyrum antimonii cum limatura martis ad temperiem Ex valentissimis sunt mercurius sublimaredactum. tus, lapis infernalis, & similia. Praeter haec vero huc etiam pertinent aqua a TAGAVLTIO lib. III. de vlceribus commendata & ex mercurio sublimato, vnguento aegyptiaco, aqua plantaginis & rosar. confecta, nec non ex Domini SOLINGEN consilio turundae ex pergameno liquore quodam corrosiuo imbutae. Neque reticere possum, quod saepe mercurius sublimatus cum vnguento camphorato remixtus, item emplastrum ex butyro antimonii & cera conflatum egregium praestiterint effectum. Probe tamen circa singula naec remedia notari velim, quod liquida sint iniicienda, solida autem, vt pulueres, cum vnguentis in spissam formam redacta sub specie turundarum applicanda; idque tamdiu, donec callus mortificatus se a carne separet, exitumque affectet. Deinceps acria illa salina caustica in partibus membranaceis, tendinosis ac nerueis cautissime debent adhiberi, ne forte inflammatio cum dolore acerbissimo accersatur, quod similiter tenendum est de mercurialibus, quae certe, vbi ossa adfecta sunt, magnam requirunt cautionem. VI. Praeter dicta restat adhuc aliud remedium, in absumen- - inprimis do tiride aris (Hussm. Syst. T. IV. P. 5.) do callo praestantissimum, cuius vsum saepius iterumque probatissimum inueni.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
