Latin
THESES THERAPEVTICAE CVM CAVTELIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 314
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem illud simplicissimum viride aeris, quod nulla manifesta acrimonia corrosiua imbutum nec grauiorem dolorem inflammatorium, nec alia excitat symptomata, sed intra tres quatuorue dies callum durissimum non modo ita exedit, vt totus separatus extrahi queat, verum etiam acidum vlceris corrosiuum egregie absumit, vt extracta callosa substantia optimum generetur pus &ex voto succedat consolidatio. Vsus vero ita debet adornari: viride aeris in puluerem contusum &cum liquido, vel sola saliua subactum in turundas redigitur, quae in cauitates fistularum callosas, quantum licet intruduntur. Secus autem fit, si recepto inter chirurgos more viride aeris cum vnctuosis, oleosis permiscetur. Licet etiam vna vice totus callus hoc remedio non possit eximi, ob obliquum &anfractuosum cuniculorum ductum, poterit tamen repetitis vicibus feliciter auferri, si modo profundius turundae in cauernam immittantur. Sed cauta sit in locis neruosis applicatio. VII. Instrumentis quoque vel acutis, vel ignitis callositas solet tolli; &his quidem dum eschara callo inducitur &ipse mortificatur, illis econtrario, dum circulus ille callosus e medio tollitur, vt postea fibrae carneae se iterum possint connectere. Ex acutis optima sunt cultri falcati, qui se ad tortuosam fistularum figuram facile accommodant, quale est syringotomum Dni SOLINGEN modo id prudenter &circumspecte obseruetur, ne arteriae vel nervi resecentur. Quomodo ignita applicanda sint, optimè docuerunt SOLINGEN VIGO, PARAEVS, SCVLTETVS &alii, qui de instituto hanc curandi methodum tractarunt. §. VIII. Operam haud minorem requirit tertia indicatio, quae eo tendit, vt caries ossis, si quae adest, dematur; siquidem hac durante sanies pinguis &copiosa ex osse plorans semper nouum uum generat vlcus, quod etsi ad cicatricem perducitur, caro tamen superueniens est flaccida, mollis &minus boCognoscitur autem ossis caries; si vel nudis oculis na.