# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 315

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, THESES THERAPEVTICAE CVM CAVTELIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/315
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/315

se manifestat, vel si specillo in fundum vlceris immisso asperitas percipitur, vel exinde concluditur, si os denupost datum fiat pinguius & successu temporis nigrum, nigredinem vero hinc & inde perforatum. In tali rerum statu vel ipsi ossi immediate medicamenta debent applicari, vel si Quo nomine comos profundius est, siphonis ope infundi. mendari merentur medicamenta sale volatili oleoso instructa, quae non modo minimos tubulos, ex quibus ossa constant, penetrantia sua facile intrant, sed quoque acidum vlceris corrigunt, vt praecipue sunt oleum caryophillorum, cochleariae, cinamomi, & praesentissimum omnium puluis cuphorbii. Saepe etiam necesse est, vt prius os cariosum lima teratur, vel scalpello tamdiu rodatur, donec punctula apparent rubicunda. Neque dein minus vtilissime & funditus quasi eariem delere solet ferrum candens, ossi crebrius adhibitum, quod tum ratione euaporationis acidi, tum ratione alterandi acidum operari videtur, quia foedus odor post ferri applicationem plerumque solet euanescere. Ossi autem sic denudato adspergatur puluis mastichis, myrrhae, aloes, rad. ireos florent. aristolochiae, vel puluis ad cariem Sculteti ex balsamicis confectus: quibus super imponi possunt filamenta carpta & dein vnguentum digestiuum. Si liquore opus est, optime is potest confieri ex aqua calcis viuae, aloe, myrrha, essentia cuphorbii & spiritu vini camphorato. Interdum tamen accidit, vt festucae os sponte sua relinquentes firmiter lateribus carneis & calli adhaerescant; vbi expedit, cum instrumento chirurgico flocculis linteis obuoluto, quod dicunt ein SchraubEisen, os saepius attingere, vt illud liberum inde euadat & forcipe eximi queat. Remotis itaque obstaculis cura adhibenda est, vt fistu- Consolidatio. losa cauitas repurgetur, bona carne impleatur, & cicatrice orificium obducatur, quod sponte saepe accidit, si fibrae non adeo nimis a se distant & serum bonum nutritium praesens est, superposito tantum emplastro, tonum partis firmante & ab aeris iniuria defendente.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
