Latin
THESES THERAPEVTICAE CVM CAVTELIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 317
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsa autem operatio peragitur, si aegro in sella demissiore collocato palpebrae sinistra manu diductae versus canthum oculi externum retrahuntur, &dextra suspensa specillum paulo incuruatum per puncta lacrymalia sensim traiicitur; modo id post inflammationem superatam, &post ophthalmiam correctam demum instituatur. Maior tamen salus contigit, si abundanti seri lacrymalis adfluxui &tenacitati simul prospicitur: quo scopo praeter interna deriuantia &resoluentia externe sternutamenta, vel vesicatoria nuchae apposita prosunt. Si verum adest vlcus fistulosum, sectione eo magis opus est, quae praemissa per laxantia, venaesectionem &similia praeparatione, &oculis per collyria defensis in aegro demissius collocato mediante scalpello falcato vel ancipiti in semi circulum a radice nasi per medium fistulae tumorem ad radicem vsque palpebrae inferioris instituitur, vitando, ne tendinea musculi orbicularis particula laedatur. Post haec scalpello obtuso vulnus dilatetur, sanguinisque profluuium sistatur. Neque vero ipsius lacrymalis sacci remotio negligi debet. transuersim incidendo ad locum, quo ductus lacrymalis eidem inseritur, quia alioquin destillantes lacrymae denuo stagnantes facile corrumpuntur, &nouae fistulae ansam praebent. Tum quoque vel ferro ignito, vel specillo sulcato os vnguis est pertundendum, &nouus canalis formandus, qui turunda foramini immissa, aut tubulo argenteo inserto apertus seruatus lacrymis ad nares deuehendis inseruit. Impositis remediis inflammationem &haemorrhagiam sedantibus callus absumatur, vel per eius incisionem, vel per scarificationem, vel per vstionem aliaque remedia corrosiua. Vicere a callo &sordibus per debitas iniectiones purgato cogitandum est, qua ratione praestare velimus, vt latex lacrymalis per illum ductum arte excitatum ad nares stillet. Quo fine cannula minor ex argento fabrefacta, exterius clausa nouo ductur accommodatur, postea vero consolidatio promouetur, &illud instrumentum quiete per tempus geritur.