# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 319

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, THESES THERAPEVTICAE CVM CAVTELIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/319
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/319

In fistulis externis & in sphincterem terminatis hanc praestat instituere operationem. Chirurgus acum ex finissima luna paratam; spithamae longitudinis constanti manu sinui fistulae aperto intrudit, eiusque fundum pertundit, postea cuspide recuruata acum per fistulam traducit, & ad eius medium extremitates acus committit, commissasque firma tenet vna, altera vero manu mediante cultri incisorii fistulae partem ab extremitatibus acus compressam rescindit, vt portio acui adhaerescat. Neque demum laude sua caret Dom. Bessieres secandi methodus, quae per cultrum, acie quadantenus incuruata, dorso rotundo & polito, collo oblongo & rotundo, inferius lato, superius in mucronem sensim abeunte, globuloque paruo pisi magnitudinis munitum in fistulis externis ani sphincterem obsidentibus peragitur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
