# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 32

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, WITZIVS, BALTHAS. BRVNNERVS, EVGALENVS, WIERVS, SALOM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/32

§. XIV. Haecce excipiunt alia, quae in nostro affectu non minus vtiliter adhiberi solent remedia. Et haec eius sunt naturae ac indolis, vt partim principio blande sulphureo vaporoso, partim emolliente ac temperante virtute spasmis ac doloribus leniendis & sopiendis inseruiant: quo nomine a quibusdam auctoribus axungiae animantium recentes, praesertim humana, canina, medullae ossium, cremor lactis, oleum amygd. dulc. sine igne, sperma ceti, castoreum, asa foetida, extractum millefolii, chamomillae vulgaris, theriaca coelestis, diascordium Fracastorii, crocus, lumbrici terrestres, rasura dentis hyppopotami, vngulae alcis &c. commendantur, ex quibus varia in forma liquida praeparari & cum fructu pro diuersa morbi, corporis aegrotantis & temporis ratione vsurpari possunt. XV. Diximus hactenus de scorbuti curatione, quatenus per ea remedia, quae humores crassos attenuant & incidunt, acres salsos contemperant, meatus obstructos aperiunt & relaxatas partes roborant, debet institui. Iam operae erit pretium, vt etiam de euacuantibus, quorum plane nulla facta est mentio, nostram depromamus sententiam; idque eo magis, quia ab excretionibus naturalibus, quae per aluum, vrinam & transpirarionem per vterum quoque & venas haemorrhoidales fiunt, imminutis, vel prorsus suppressis primam nostri mali originem deriuauimus. Quod primo itaque loco ad sanguinis missionem attinet, quae per venarum brachii vel pedis incisionem, per scarificationem aut hirudinum adpositionem perficitur, experientia duce asserimus summa cum cautione & prudentia hoc euacuationis remedium esse administrandum, omnesque circumstantias probe ponderandas. Si enim status est plethoricus, morbus recens, corpus iuuenile, & in viris a fluxu haemorrhoidali, in feminis a menstruali cessante vel suppresso originem ducit, vtique peritus medicus congruis in locis sanguinem detrahere tuto poterit. Quodsi vero, vt in mali progressu saepe accidit, seri magis impuri & corrupti peccat copia, tum certe emissio sanguinis, praesertim in paullo largiori copia instituta, vires labefactando, plus damni quam emolumenti afferet.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
