Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 320-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Hoc quidem vlcus nondum vera fuit fistula, quia callo duro adhuc caruit, nihilominus in parte cordi propinquiori periculo non vacauit. Mali autem origo debetur chirurgi imperitiae, qua commissum fuit, vt humor purulentus non rite eductus sibi sinus effecerit: sicut plerumque fieri deprehendimus, si materia intus retenta per stagnationem maiorem acquirit acredinem maioremque profundius penetrandi potentiam. OBSERVATIO III. Corripiebatur olim vir plebeius malo, vt putabatur iscliiadico lateris dextri, cui nulla seruata diaeta, nullisque adhibitis remediis vlcus superueniebat, quod quinque digitis infra articulationem ossis femoris cum coceyge apertum ingentem materiae copiam fundebat, &neque internis, neque externis tractatum remediis in fistulam definebat, qua aeger per longum temporis spatium summis cum torminibus vexatus, accedente tandem tumore scroti &adiacentium partium aquoso miserrime moriebatur. Per sectionem cadaueris, maximeque viceris, circa caput ossis femoris, &ipso capite acetabulo ossis coccygis acerrima caseosa, &tartarea materia insigni in copia deprehendebatur, qua ligamentum illud, os femoris cum coceygis acetabulo connectens exesum, imo, quod maximum est, ipsa cartilaginosa substantia, qua haec ossa in articulationibus inuestiuntur, consumta, ipsaque ossa summa carie corrupta cernebantur, luculento indicio, potentissimum &acerrimum ibi latitasse acidum. Vt ideo plenius adhuc confirmentur, quae de summe acredinis in fistulis praesentia supra commemorauimus. XX)O(XXX