# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 34

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, WITZIVS, BALTHAS. BRVNNERVS, EVGALENVS, WIERVS, SALOM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/34

) nimiam seri euacuationem in cura penitus repudiare oportet; seligenda vero sunt, quae leniter viscidos & tartareos humores educunt: quo nomine decoctum rad. V. aperientium, praesertim petroselini, sellerie, foeniculi, asparagi, quae etiam ab antiquioribus medicis, HIPPOCRATE & ARETAEO adhibita sunt, commendari merentur. Idem valet de diophoreticis, quorum optima sunt, quae transpirationis vias aperiunt flexilesque reddunt, & sanguinem ac humores ad superficiem corporis mouent; reiectis iis, quae humores fortiter commouendo & exagitando per nimium sudorem serum cum viribus nimis subtrahunt. Commodissima igitur sunt sic dicta diapnoica, quae transpirationem leniter promouent, cuius generis sunt, liquor bezoard. Bussii, cum spiritu nitri d. spir. tartari, mixtura simplex, spiritus C. C. succinatus cum tribus partibus liquoris anodyni mineralis & spiritus cochleariae permixtus, flores sulphuris, aethiops mineralis, infusum herbae tnee, veronicae, cardui bened. scordii, florum sambuci, antimonium diaphoreticum, cerussa antimonii, C. C. sine igne, C. C. vstum, succinum, bezoard. mineral., regulus antimonii medicinalis, cinnab. natiua & antimonii; ex compositis vero puluis Anglicanus, LVDOVICI, bezoardicus noster, quibus interdum pro circumstantiarum ratione dimidium vel quarta pars grani camphorae potest addi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
