Latin
CAVTELAE ET MONITA PRACTICA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 37
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi summa humorum adest corruptio, tumores &inflam- Circa tumores &inflammationes quam facile in vlcera abeunt rebellia, quae non pamationes. rum negotii &molestiarum medentibus &aegrotantibus facessunt. Vbi corpus siccum &sensibile est, ob dolores &spasmos facile fiunt febres carnem viresque consumentes; vbi spongiosum phlegmaticum &pingue, in putridam humores corruptionem desinunt, quae instar sphaceli serpit &progressu temporis summam, imo funestam virium prostrationem producit. Quapropter prudens medicus non tantum appropriatis &conuenientibus externis, sed potissimum internis sanguinem depurantibus, &putredini resistentibus remediis prudenter debet succurrere. Cauere quoque &medicus &chirurgus debet, ne nimis cito &mature tumores inflammatorios ante sufficientem suppurationem aperiat: cito enim in pinguibus &humidis putrida nascitur corruptio. VII. Circa gingiAd gingiuas putridas &sanguinolentas tam depuranvas putridas das &consolidandas, quam ad dentes vacillantes firmandos, &Janguinonihil reperi praesentius, balsamo vitae nostrae compositionis, lentas consosi huius vna pars cum tribus partibus syrupi aurantiorum relidandas &mixta gingiuis illinatur. Hoc autem deficiente essentia sucdepurandas. cini, myrrhae, spiritus vini camphoratus &spiritus salis dulcis cum melle commode possunt substitui. Lenior quoque scarificatio in tali casu saepe prodest, vt inde materiae intus contentae ichorosae paretur exitus: nec opera luditur, si in tumore gingiuarum sanguinolento, vnguentum aegyptiacum cum melle rosato &spiritu cochlear. remixtum, vel gummi laccae &spiritus cochlear. externe applicantur. Interne vero decoctum raphani rusticani ex lacte, vel cereuisia cum strobulis pini cocta vsum afferunt desideratissimum. VIII. Balneorum Quando mitigatis symptomatibus morbus iam inclinare nsus.