# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 40

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/40

Enimuero contra hunc affectum varia praescripta sunt remedia, vt ex volatilibus, spiritus cochleariae, sal volatile Syluii, liquor C. C. succinatus, interpolatus quoque fuit vsus apozematum, ex leniter euacuantibus & sanguinem depurantibus confectorum, a quorum vsu quodammodo melius habuit, vt surgere de lecto & ad consueta redire negotia potuerit, remanente tantum insigni manuum pedumque stupore. At quum anno sequente mense Februario sub austrina & pluuiosa coeli tempestate, vini enulati potui supra modum fere indulgeret, non ita multo post sub mammis & axillis pustulae erumpebant ardore & pruritu molestae, quae successiue coeuntes concrescebant, cutem arrodebant & exulcerationes cum foeda putredine efficiebant. Hisce iungebatur febris, quae circa vesperam aucta nouam pustularum eruptionem, continuam sitim, somni defectum, pulsuum celeritatem & frequentiam, saturate rubicundum vrinae colorem, pertinacem alui adstrictionem, & cruciatus propter ardorem intolerabiles fere inducebat. Pustularum aliae, magnitudinem oui gallinacei, vel tenui intestini inflati aequantes cum sibilo quasi flatu, (vt exprimebat aeora) e corpore erumpebant, totae erant transparentes & instar illarum, quae per ambustionem excitantur, aqua repletae; vnde etiam acu vel forcipe apertae insignem ichoris putridi ex viridi luridi, cutim substratam arrodentis fundebant copiam: aliae contra minores subobscuri nigri videbantur coloris. Sedem habebant vagam: siquidem non modo thoracem, abdomen & artus, sed faciem quoque, imo nasi & faucium interiora obsidebant. Medicus consultus nihil quidem, quod ad impuritatem humorum emendandam, ad viscidos & salsos humores temperandos, & dolores leniendos conferre potuisset, omisit, pustulas quoque, quae circa vesperam quotidie prodierant, postero die mane aperiendas, iisque puluerem exsiccantem, ex lapide calaminari, tutia, C. C. vsto & mastiche compositum inspergendum curauit, sed impedire non potuit, quin nouae singulis diebus pustulae, non quidem in pristinis, sed vicinis locis rursus protuberassent; donec tandem post mensis decursum, vi morbi deferuescente, omnia in melius conuertebantur & aegra sensim paullatimque conualescebat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
