# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 43

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/43

Quod ad curandi methodum attinet, recte medicus a fortioribus, siue per sudorem, siue per aluum & vrinam euacuantibus abstinuit, sed lenioribus tantum vsus est remediis, quae turbas non mouent, nec malum exacerbant. Ego in eiusmodi casibus praemissa, si vasa turgeant, venaesectione & praemissis lenioribus laxantibus sanguinemque depurantibus, summo cum fructu commendaui potum aquarum mineralium vel cum, vel sine lacte, coniuncta simul accurata diaetae victusque ratione, & elixir balsamico temperato post pastum sumto instituendum. Quod si vero occasio eiusmodi aquis vtendi defuit, serum lactis caprini acidulatum, cum succo herbarum antiscorbuticarum mixtum & exaltatum ad mensem & vltra substituere iussi. Quod ad externa attinet, si vesiculae fuerint apertae, linimentum, quod alias contra ambusta celebratur & ex oleo lini, albumine ouorum, croco, cerussa & pauxillo sacchari saturni compositum est, prouide applicari potest. Probe enim hoc loco notanda est cautela, inspersionem pulueris exsiccantis ex bolis & terreis confecti in talismodi cutis erosae affectibus non semper adeo tutum ac fidum relinquere effectum, partim ob id, quod, gelatinoso illo succo glutinis in formam compacto, transpirationem penitus impediat, partim etiam, quod a tergo effluenti materiae nullum permittat exitum; vnde haec conclusa & mora peior reddita, vlterius serpendo subnexas partes corrodit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
