Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 45
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Praesens hic affectus scorbuti pustularis nomen iure meretur, optimeque testatum reddit, quanta sanguinis impuritas saliumque excrementitiorum copia in atroci hoc morbo generetur; vtpote non modo pustulae vlcerosae, sed &crassa vrinae consistentia omniaque reliqua symptomata exinde sunt deriuanda. Causa tam eximiae sanguinis dyscrasiae in impeditiori sanguinis circuitu vnice est reponenda, quem in nostro quidem casu praeter plethoram, sub victu opiparo &sedentaria vita accumulatam, longior animi tristitia induxit, quae prae ceteris remorandae sanguinis circulationi &naturalibus sordium inutilium se &excretionibus supprimendis admodum velificatur: vnde dein non potest non tota humorum massa vappida corruptaque fieri, tantaque symptomatum syndrome adornari. Tam facilis autem &intra mensis spatium peracta huius morbi sanatio actiuiori naturae robori quo aegra pollebat, est tribuenda: semper enim facilius subiecta valentiora, in quibus motuum vigor adest, quam imbecilliora morbos tolerant &superant. Ceterum attentione digna est salis volatilis oleosi in acceleranda curatione energia, quam per vrinae mutationem praestitit. Ita autem, me iudice huius effectus ratio videtur explicanda. In omni scorbutico malo naturalis sanguinis spirituascentia, ab intestino eius motu dependens, nimis est depressa; quam cum eiusmodi medicamentum insigniter erigit, putredinemque imminentem prohibet; non mirum esse debet, cur in depellenda lue scorbutica tam excellenter se gerat. Hinc quoque in aprico esse credo, ea omnia in scorbuto vtilissima esse remedia, quae sale volatili turgida, sanguini vigorem deperditum restituendo, putredinem arcent, vt fere sunt sic dicta antiscorbutica, &nominatim cochlear. nasturt. beccab. rad. armoraciae &huius generis plura alia.