# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 47

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/47

EPICRISIS. Senex hic fuit plethoricus; & quoniam vitae sedentariae nimium indulsit frigidoque aeri libentius, quam calidiori corpus non adeo bene vestibus munitum obtulit, & cibis insuper durioribus salsis stomachum obruit, transpiratio fuit impedita & humores spissiores redditi falsedineque imbuti rheumaticos procrearunt dolores; sub quibus ordinario cutis magis solet constringi & liberior transpirationis successus cohiberi. Postea vero, quum frequentiori validioris sudoriferi vsu humores crassi ac salsi nimium fuerunt commoti, acrimonia salina magis increuit, & intensior facta pustulas & erosiones in cute excitauit; quod quidem in aetate senili, quae ad impuritatem salino- scorbuticam prae ceteris omnibus procliuior existit, facilius fieri potuit. Merito itaque iuniores medici exinde hanc sibi regulam practicam debent elicere: morbos seniles, qui potissimum ab humore viscido salso, & languentibus excretionibus proueniunt, minime fortioribus sudoriferis vel purgantibus esse tractandos, sed rectius longe ac tutius, si ventriculi robur id permittat, sero lactis & decoctis temperantibus, non omissa sufficienti corporis exercitatione, persanandos. OBSERVATIO IV. Vir in coelibatu viuens litteratus, quadraginta annorum, Variasim. victui adsuetus opiparo, cereuisiaeque consistentiori, iam per viginti & plures annos de ardente totius corporis pruritu, de vertigine, membrorum lassitudine, somno inquieto, praua ciborum digestione, de sudore, minimum etiam corporis motum subsequente, vt & de exanthematibus purpuraceis, praesertim circa anum conspicuis conquestus est. Interim quum aliquando nimio vini potui indulsisset, non modo omnia, quae dicta sunt, mala exasperauit, sed sibi maiora adhuc contraxit incommoda, ex quibus allegasse sufficiat tubercula ani dolorifica, quae sub alui exoneratione, sordibus aluinis exitum praecludentes grauissimas creabant molestias.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
