Latin
OBSERVATIO. VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 53
Unproofread scanNot analysed yet
Ad grauiora haec symptomata profliganda medicus interne sanguinem depurantia &exterius linimentum, ex spiritu vini myrrha, mastiche, radice tormentillae &mercurio praecipitato compositum, nec non pilulas mercuriales eo cum effectu ordinabat, vt breui post non modo vlcus linguae profundius serperet, sed &ingens pituitae, pessime olentis copia ex ore sordido nigrisque dentibus obsito dies noctesque effunderetur; quae omnia aegrum adeo cruciabant, vt nec solidi quicquam deglutire, nec loqui, nec etiam somnum capere valeret. Alius simul consulebatur medicus, qui non minus lignorum decoctis, lenioribus purgantibus, theriacalibus, sulphuratis, balsamicis &subadstringentibus tam internis quam externis vim morbi frangere conabatur: sed irrita erant omnia, vt potius non tantum per quatuor fere menses idem permaneret status, sed &postea omnia in peius ruerent symptomata. Somnus enim aderat plane nullus, febris &anxietas praecordialis noctu maiora sumebant incrementa viriumque robur magis magisque labascebat. Praeterea vrina per totum morbi decursum pauca erat &rubicunda cum sedimento lateritii coloris, &,quod memoratu dignum est, si vlcus linguae sub balsamicorum vsu melius videbatur, mitiorque pituitae per os fiebat eiectio, non modo praecordiorum anxietas, seo &dolor sinistri lateris, vbi vlcus erat, augebatur; cum contra, manante iterum materia sordida, interdum cum sanguine mixta, leniora apparebant symptomata. Materiae ex lingua eiectae permagna erat quantitas: siquidem circa finem morbi intra aliquot horas pius quam mensura exspuebatur. Nec denique reticendum est, quod demum in sinistro latere circa aurem glandula parotis cum dolore ac insigni duritie intumuerit; vnde aucta indies virium deiectione auctoque febrili aestu miser aegrotus a morbo superatus aliquot hebdomades post diem obiit supremum.