# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 55

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/55

OBSERVATIO VII. Vir quinquaginta annorum illustrissimus, habitus corporis spongiosi valdeque obesi, vitam agens sub lauta pleniorique diaeta non tam sedentariam, quam curis grauissimis molestam, ante aliquot abhinc annos primum scorbuticis vexari coepit pathematibus, ita vt gingiuae tumidae ex facili sanguinem funderent, dentes maxillae sinistrae vacillarent, & aeger, quod notabile, farinae linguam inspersae sensationem, praesertim post pinguium esum perciperet, quae loquelam quodammodo intercipere videbatur. Ad haec igitur mala tollenda varia extrinsecus roborantia, adstringentia & corruptioni resistentia, ex internis vero decocta antiscorbutica sunt commendata; vnde tumor quidem cum sanguinis profluuio euanuit, ex dentibus vero vacillantibus materia quaedam alba ibidem collecta paullatim promanauit. Non ita multo post recurrit cruenta gingiuarum sinistri lateris intumescentia, & abscessus in anteriori maxillae superioris incisore formatus ichorosam fudit materiam, quae cohibita ad maxillam dextram serpsit, ibique tumorem & dentium relaxationem induxit. His ita constitutis medici iterum externis roborantibus, balsamicis, & interne sero lactis, cum cremore tartari & herbarum antiscorbuticarum succis parato molesta haec symptomata profligare contenderunt; nihilo tamen secius fastidiosum materiae viscidae, odore destitutae stillicidium continuauit: quare ego consultus, singulis probe ponderatis intellexi, frustraneum fore omne curationis negotium, nisi morbi fomes, quem in corpore hoc plethorico ciborum valde nutrientium vsus subministrabat, perite subtraheretur. Suasor itaque fui, vt illustrissimus aeger per mensem & vltra cura per abstinentiam siue inediam hoc modo vteretur: Praemissa venaesectione, aluique sordibus per infusum vinosum, ex rhabarbaro, radice ari, pimpinell. cichorei, agarico trochiscato, corticibus aurant. & passulis confectum leniter euacuatis, in refracta portione carnes magis assatas, quam coctas panemque bis coctum debuit comedere, iuscula pinguiora aliaque nutrientia vitare, & potui ordinario decoctum ex rasura ligni sassafras, lentisci, rad. cichorei & pauxillo cinamomi substituere, idemque mane, ad lenem sudorem mouendum, calide in lecto haurire. Ad robur ventriculo conciliandum & bonum chylum ingenerandum commendaui elixir meum viscerale balsamicum, finita mensa cum vino capiendum; externe vero consultum duxi, vt a chirurgo artis perito dens affectus eradicaretur, & ad putredinem arcendam liquamen myrrhae cum brodio cort. aurantiorum gingiuis illineretur. Dentium vacillantium confirmationi prospectum fuit essentia terrae catechu, cum essent. balsami Peruuiani brodioque aurant. permixta; & vt impetus humorum ad superiora prohiberetur sanguinisque aequalis circuitus per caput promoueretur, spiritu neruino collum & tempora inungenda curaui. De euentu autem morbi haec scire expediet. Euulsione dentis non opus fuisse comperi, sed leniori tantum gingiuarum scarificatione ordinatisque remediis ex voto aegrum conualuisse.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
