Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 56
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Scorbutus hic modo fuit incipiens, &a nimia sanguinis &succorum abundantia, sub pleno lautoque victu accumulata originem duxit. Quodsi enim homines sanguinco-phlegmatici, seu laxiori fibrarum ac vasorum textura praediti multos nutrientes cibos ingerunt non potest non inde sanguinis copia valde augeri, quae vasa supra modum distendendo, haec imbecilliora reddit, debitoque fluida propellendi robore priuat: vnde sanguinis spissitudo, &dein sub languidiori excretionum successu eius impuritas; ex hac vero ipsa scorbutica lues oritur facillime. Si quis itaque scorbuto, a tali causa suborto, praesertim vero symptomaticae gingiuarum affectioni in praesenti hoc casu recte velit succurrere, parum profecto medicamentis internis, multoque minus externis proficiet, nisi superabundantem succorum copiam subtrahere, totumque fibrarum systema relaxatum roborare satagat: quod quidem in eiusmodi subiectis sanguineis &spongioso corporis habitu donatis non solis sanguinis missionibus, sed melius longe tutiusque curatione per inediam, quam supra docuimus, potest perfici.