Latin
OBSERVATIO VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 57-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO VIII. Haud ita pridem miles XXVI. annorum, corporis gra- Vicera scorcilioris ac proceri, facie pallidus, qui iam per quinquennium butica vlceribus pedum scorbuticis laborauerat, a militiae praefecto ad me mittebatur, vt sibi meum &consilium &auxilium expeteret. Ego itaque singulis, quae ad morbi originem veramque indolem cognoscendam pertinent, probe examinatis, deprehendebam, ab impuritate sanguinis scorbutica omnia hactenus mala ortum incrementumque sumsisse, &a lonVicera enim adhuc go abhinc tempore vsque eo durasse. duo in malleolo pedis dextri erant aperta, in sinistro autem pede (Hossm. Syst. T. IV. P. 5.) Digi tiz. pede cicatrices &bruni coloris maculae satis latae, ab vlceribus iam consolidatis relictae, conspiciebantur, quae valde dolebant, miserumque aegrotum; de magna totius corporis lassitudine, membrorum grauitate &vagis doloribus iam conquerentem mirum cruciabant.