# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 57-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, OBSERVATIO VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/57-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/57-2

OBSERVATIO VIII. Haud ita pridem miles XXVI. annorum, corporis gra- Vicera scorcilioris ac proceri, facie pallidus, qui iam per quinquennium butica vlceribus pedum scorbuticis laborauerat, a militiae praefecto ad me mittebatur, vt sibi meum & consilium & auxilium expeteret. Ego itaque singulis, quae ad morbi originem veramque indolem cognoscendam pertinent, probe examinatis, deprehendebam, ab impuritate sanguinis scorbutica omnia hactenus mala ortum incrementumque sumsisse, & a lonVicera enim adhuc go abhinc tempore vsque eo durasse. duo in malleolo pedis dextri erant aperta, in sinistro autem pede (Hossm. Syst. T. IV. P. 5.) Digi tiz. pede cicatrices & bruni coloris maculae satis latae, ab vlceribus iam consolidatis relictae, conspiciebantur, quae valde dolebant, miserumque aegrotum; de magna totius corporis lassitudine, membrorum grauitate & vagis doloribus iam conquerentem mirum cruciabant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
