# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 58-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/58-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/58-2

EPICRISIS. Docet inprimis haec morbi historia, quam parum in scorbuto curando eiusque symptomatibus, vti sunt vlcera, sanandis externa remedia efficiant; nisi simul probe obseruatis vitae victusque regulis appropriata & correctioni humorum dicata cata interna coniungantur. Splendent autem hac inprimis virtute medicamenta sic dicta antiscorbutica, quae sale volatili sulphureo turgida omnis generis excretiones promouent & amissum sanguini balsamum restituendo, vniuersam fluidorum massam egregie corrigunt, vt postea natura, vel paucis externis adiuta sponte eiusmodi vlcera persanet. Deinde ex tam facili & intra breue tempus absoluta curatione addiscere licet, quantum medicus arte sua possit praestare, si aegros dictis obedientes, aetate iuuenes firmiorique naturae robore donatos obtinuerit, & quanta e contrario sint impedimenta, si in pertinaces & ad genium suum viuentes inciderit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
