# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 59

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/59

Plures obseruationes legi possunt in consultat. & responsis med. Tom. II. Sect. III. casu CXIII. CXXIX. CXLVII. CXLVIII. CXLIX. CLVIII. vsque CLVI. CAPVT II. MACLLO AAUA POTISSIMVM INTERNA EIVSQVE CVRATIONE. THESES PATHOLOGICAE. Vllus affectus atrocior & crudelior, quam sphacelus est, vbi nobis viuentibus integrae corporis partes, subito putrescentes moriuntur: estque huius morbi tam saeua & infesta indoles, vt, vbi semel nidum suum elegit, pertinacissime inhaereat, & non tantum partem, cui insidet, mortificet, sed citato pede progrediens primum vicinas partes corrumpat, mox totam machinam destruat vitaque priuet. Quum vero pro diuersitate corporum & indiuiduorum, pro varietate causarum, quae vel externae vel internae sunt, pro genii sui magis vel minus maligni indole & symptomatum concursu permultum variet, suosque gradus habeat, tum neque eadem semper auxilia, neque eandem medendi rationem locum inuenire posse in aprico est.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
