# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 6

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, CONSPECTVS CAPITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/6

Frequenter etiam contingunt paralyses, praesertim in cruribus, post graues intestinorum spasmos; vbi stupor praecedens imminentis mali initium est: differunt vero ab ordinaria paralvsi, quae sensim fit & diu durat, omnemque motum tollit; scorbutica vero subito accedit, subitoque recedit, motum adhuc ex parte relinquens, praesertim si in lecto adflicti se contineant. Porro ingens lassitudo omnes artus citra manifestam causam occupat: conqueruntur etiam scorbutici nonnulli de dolore vermiculari, quem ita exprimunt, als wenn was lebendiges darinnen waͤre, aliquando obtusus tensiuus dolor ipsas ossium medullas occupat, qui osteocopus adpellari solet. Alii atrocissimos experiuntur dolores pungentes, lancinantes, non secus ac si pars ab altera diuelleretur. Vagi plerumque sunt hi dolores & nunc ex alia parte in aliam se transferunt, sed mox iterum derelinquunt; vnde etiam arthritidis vagae nomen habent: aliquando fixum locum videntur figere in pectore, vbi pleuritidis metus. IX. In cruribus potissimum dolores oboriuntur, circa talos etiam & plantas pedum: aliquando in digitorum extremis, in coxendice, genu, dorso, lumbis & nucha, & differunt in eo ab arthritide vera, quia non circa articulos tantum, sed/ etiam in carne circa membranas vagantur. Praeterea observantur copiosi sudores, inprimis noctu molesti & consumentes, (dicunt der schwindende Scharbock) sanguinis quoque profusiones aliquando ex naribus contingunt & difficulter sistuntur. Maculae praeter haec oriuntur, quae nunc maiores, nunc minores, culicum morsibus similes, praecipue rubicundae deinde purpureae & subliuidae, tandem nigrae enadunt. Maiores interdum integram tibiam implent, iate se extendentes frequenter quoque in cruribus, collo & pectore apparent, euanescunt autem modo, modo iterum erumpunt. Aliquando etiam tumores & tubercula in corporis partibus oboriuntur, pedes oedematosus tumor occupat, fiunt quoque exulcerationes hac ratione: primo pars admodum dolet, deinde abscedit cuticula, non aliter, ac si feruente aqua pars esset superfusa, profluit serum & tunc intensissime pars dolet; sed vix vnquam verum pus ibi notatur, alias etiam vlcera profunda obseruantur sicca, quae nullam pus vel saniem fundunt & facile in gangraenam abeunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
