# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 60

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/60

Siquidem longe alia medendi via desideratur, vbi a causa interna, seu praua humorum indole ac corruptione nascitur, alia, quando humoribus integris, a violentia externa originem ducit. De vtroque hoc loco agere constituimus. Definimus vero sphacelum, quod sit putredinosa corruptio partis in corpore viuo, qua non modo eius textura & structura cum vsu & functione plane destruitur, sed & restitutio in pristinum statum nunquam exspectanda est. III. Neque tantum partes externas musculosas, tendinosas & neruosas hic Vitae infensissimus morbus aggreditur, sed potissimum etiam partes internas corporum, chronico diuturno vel etiam breui acuto affectu laborantium affligit, & lethiferum in ipsis effectum producit. Postquam enim nostro tempore laudabilis ille dissecandi corpora morbo exstinctorum mos obtinuit, proxima interitus causa nunquam fere non in corruptione sphacelosa partis & visceris cuiusdam principalis obseruatur, & conspectui datur: quemadmodum in dissertatione de causa mortis in morbis id ipsum fusiore tractatione persecuti sumus. Occupat vero hoc malum frequentius partes externas, sanguinis viuido influxu destitutas, tendinosas, neruosas & corporis extrema, vt manuum pedumque digitos, item scrotum, praesertim si corpora longiori morbo sint emaciata vel senio confecta. Frequentius quoque prehendit cachecticos, hydropicos, paralvticos, & scorbuticos, &c. qui sanpartibusque sulphureo-balsamicis orbaguinem impurum, tum, & humores ad corruptionem & vappescentiam pronos in vasis alunt. Imo etiam facile ad ossa transit, quae foetidissima saepius putrilagine consumit, quando videlicet virulenta partium circumdatarum sanies putridusque ichor ad eorum intima penetrat. Sphaceli Variis vero modis sphacelus externis in partibus se masigna. nifestat, ita vt naturali colore & calore earum pereunte tactu frigidae euadant, color rubicundus in liuidum & nigrum successu temporis mutetur, & in parte quoque proxima ambiente florida & viuida constitutio pereat, inque pallorem transeat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
