# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 63

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/63

Tamdiu enim pars est viua & a corruptione immunis, quamdiu adhuc sanguineus latex singula eius vasa & vascula aequaliter perluit. Sic paralvticorum membra, vtut sensu & motu voluntario priuata adhuc tamen vita frui dicuntur, quoniam vitalis adhuc purpura per illa ipsa fertur & per circulum resoluitur. Proinde vti mors totius corporis; ita etiam certae cuiusdam partis mortificatio a cessante & destructo sanguinis circulo dependet. Hoc enim sublato, crasis sanguinis & mixtio naturalis perit, fluidum a solido separatur, & ob moram particulae sulphureae mobiles subtiliores auolant, motuque intestino fermentatiuo vnio varii generis partium dissoluitur; vnde foetidissima emergit purrilago. Quando enim progressiuus sanguinis motus definit, protinus fluidum aereo-aethereum in sanguine contentum, pariter atque externum incumbens calore suo motum alienum internum seu intestinum inducit, qui texturam & vinculum, quo inter se gaudent partes, destruit; quoniam circularis ille motus vtique praecipuum est naturae instrumentum, quo corpus a putredine seruatur, quo varii generis elementa sanguinem constituentia in intima mixtione & vnione continentur. Quum vero liber ille fluidarum partium motus a solidorum firmitate, robore & vi cordis & vasorum systaltica elastica, cuius beneficio fluidae impelluntur, propelluntur, progrediuntur vnice dependeat; haec autem solidorum vis naturalis & motrix a sanguinis & succi neruosi bene constituti per minima vasa influxu sustentetur: facile patet, causam sphacelationis, si a causa interna fit, potissimum in sanguine eiusque praua constitutione esse quaerendam. In quonam vero laudabilis succorum vitalium ad vitam In quonam haec consistat, & sanitatem custodiendam necessaria constitutio consistat, ostenditur. iam breuiter perquirendum erit. Sanguinem esse humorem non homogeneum, sed ex varii generis particulis, subtilioribus & crassioribus terrestribus & aqueis, salinoque sulphureis oleosis pinguibus conflatum, &, si rite vitalibus praeesse functionibus debeat, ad dulcem blandamque temperiem per intimam harum partium vnionem redigi debere extra omnem dubitationis aleam positum esse existimo.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
