# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 64

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/64

Quodsi igitur sanguis satis fluidus est, vt per subtilissimos canales se& excretorios libere possit traiici, & a superfluis elementis separari, sanitas corporis comparatur, siue omnes partium eius functiones integrae saluaeque manent; vbi vero econtrario crassiores, mucidae praedominium obtinent, tum per minima vascula libere non permeare, id est nec satis influere, nec satis effluere potest: vnde subsistit, minima vasa obstruit, & alienam plane indolem acquirit, quod maxime fit in otiosis, senibus, cachecticis & scorbuticis, qua ratione facilis ad sphacelum fit dispositio & transitus. Quodcunque itaque sanguinem in minimis vasis coagulat, eiusque motum ac progressum impedit, id ad genesin sphaceli multum conferre, apparet. Vnde etiam videmus quod a combustione modo grauiori per ignem facta sanguis coagulatus haud infrequenter materiam sphaceli proximam suppeditet, vix aliam ob rationem, quam quod nimius ignis calor sanguinem coagulet eiusque fluxilitatem demat. Non dissimili modo ab intensiori gelu tempore hiberno in corporis extremitatibus diras, eiusmodi coagulationes & sphacelationes euenire videmus. Perquam enim notum est, sanguinem e vena missum breui tempore a frigore in coagulum abire; sicut pariter haud facile quenquam fugiet, per frigora itinera facientibus pedes, manus, nares, aures emori. Inprimis vero frigus partibus ervsipelate affectis, vel alia ex causa aestuantibus infestum esse deprehenditur. Ita exemplum in RPHEMERID. Dec. II. ann. III. p. 145. item apud Gregor. HORSTIVM exstat, quod manus febre ardente laborantis, in aquam frigidam demissa sphacelata fuerit retracta. Idem fieri obseruamus a grauiori vulnerarione & contusione, cum santize d by GGoogl sanguis extra vasa positus & in poris retentus perfacile stagnat & resoluitur. Qua de re plura exempla Wilh. Fabricius HILDANVS libro de gangraena & sphacelo notauit. Tonum etiam fibrarum motricium ab humido nimis reQuae cum melaxatum & viuida vegetaque systole destitutum ad stagnatiodiatii amplius recensennem & corruptionem sanguinis sphacelosam multum facere tur. paralytici, cachectici, hydropici &c. satis abundeque testatum faciunt: quo etiam referre oportet praeposteras erysipelate & inflammatione affectarum partium curationes per cataplasmata, emplastra refrigerantia, constringentia, vel nimis relaxantia pinguedinosa.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
