Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 67
Unproofread scanNot analysed yet
In genere vero notandum velim, quod nulla vnquam portionis actu corruptae exspectanda sit restitutio, sed potius partis sphacelatae a sana secessio desideranda, quam in senilibus corporibus naturae beneficio vix vnquam contigisse memini. Ceterum, si gangraena vel sphacelus ab extra prouenit, longe citius &fecilius sanationem recipit, nec tam citato pede progreditur, dum sanguis &humores balsamo suo genuino, quod putredinem arcet, adhuc scatent; secus autem fieri solet, si ab interna causa malum dependet, vbi longe periculosior est status, nec tam breui tempore humores possunt emendari.