# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 67-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, METHODVS MEDENDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/67-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/67-2

METHODVS MEDENDI. Vum in omni morborum genere prudentis suoque offiIndicationes cio satagentis medici sit, vt pro ipsa conditione & dicuratoriae. uerso morbi statu conuenientia adhibeat remedia, tum profecto in sphacelo sanando id ipsum obseruatu necessarium esse arbitror. Alia enim medendi via ineunda est, si totum membrum sit emortuum, alia si pars tantum necrosi laboret. Illud si incidit, amputatio vnicum est remedium; hoc vero vbi euenit, ea adhibere decet medicamenta, quae sanguinem benignum reddunt, obstructiones remouent, & laudabilem sanguinis influxum & refluxum in partem corruptioni proximam promouent, vt hac ratione quod sanum est defendatur, emortuum facile separetur, & laudabile pus, quod optimum conualescentiae signum praebet, generetur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
