# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 67

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/67

In genere vero notandum velim, quod nulla vnquam portionis actu corruptae exspectanda sit restitutio, sed potius partis sphacelatae a sana secessio desideranda, quam in senilibus corporibus naturae beneficio vix vnquam contigisse memini. Ceterum, si gangraena vel sphacelus ab extra prouenit, longe citius & fecilius sanationem recipit, nec tam citato pede progreditur, dum sanguis & humores balsamo suo genuino, quod putredinem arcet, adhuc scatent; secus autem fieri solet, si ab interna causa malum dependet, vbi longe periculosior est status, nec tam breui tempore humores possunt emendari.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
